Exodus 40

etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judaei pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiae quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquae, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei. . etc. STRAB. Tabernaculum cum vasis suis unctionis oleo consecratur; quia sancta Ecclesia quidquid agit cum virtutibus suis debet dedicare et consecrare gratiae Spiritus sancti. Oleum quippe unctionis spirituali gratiae comparatur, qua omnium virtutum opera Domino consecrantur. . etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctae Ecclesiae, sunt apostoli, per quos debet aulam coeli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis coetus sanctorum et maxime praepositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur. . Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et praedicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quaerenda coelestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitae; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Aegypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis praeest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est. . etc. STRAB. Moyses ergo in hoc loco, sicut in aliis pluribus, figuram tenet Judaici populi. Moyses ergo, nube obstante, in tabernaculum non poterat intrare, quia Judaicus populus nunquam sacramenta Scripturae valuit penetrare. Nubes enim Domini per diem incubabat tabernaculo, et ignis in nocte: hoc loco ignis divinorum mysteriorum scientiam significat. Scriptura enim sancta sanctis, et ignorantiam suam fatentibus, lumen est: iniquis vero, et scientiam jactantibus, nubes, quia excaecat eos. AUG., quaest. 176 in Exod. Notanda est res mirabilis multum, etc., usque ad nubes per diem, flamma per noctem. In tabernaculo autem Domini erant tabulae, quarum annuns erant infixi vectes de lignis sethim, quibus possent levari et portari de mansione ad mansionem, quae omnia mysteriis plena sunt. Per tabernaculum intelligimus Ecclesiam praesentem, in qua sunt tabulae, scilicet sancti humilitate pleni, quibus quinque vectes sunt affixi, id est spiritualis notitia quinque librorum Moysi, per quam se et alios sustollant ad claritatem aeternae beatitudinis. Per vectes ergo, ut diximus, quinque libros Moysi intelligimus, qui sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, et Deuteronomium: in quibus continetur principium mundi et medium et consummatio. In Genesi describitur creatio mundi, et in Exodo recreatio: in Levitico sacramentorum Ecclesiae administratio; in libro Numerorum Evangelica praedicatio; in Deuteronomio ultima benedictio. Unde et in benedictionibus terminatur. Est itaque in Genesi ordo creationis; in Exodo mysterium recreationis; in Levitico sanctitas Ecclesiasticae administrationis; in libro Numerorum consolatio evangelicae praedicationis; in Deuteronomio consummatio aeternae benedictionis. Inter hos autem quinque libros Moysi excellit Exodus, quem nunc ad manus habemus. In eo enim et quae filiis Israel in figura contingebant, et mysteria plene continentur Christi et Ecclesiae. Hic tamen primum de exitu actuali carnalium filiorum Israel, de historiali Aegypto agitur, in quo significatur spiritualis exitus spiritualium Israelitarum de vera Aegypto, scilicet de tenebris vitiorum. Agitur etiam de transitu maris Rubri et submersione Pharaonis et exercitu ejus, et de liberatione populi Dei: in quo figuratur baptismus sanguine Christi consecratus, in quo diaboli vitia submerguntur, et animae fidelium liberantur. Agitur etiam de pugna Israelitarum cum Amalech, in quo victoria Christi et suorum, et confusio diaboli figuratur. Tandem catalogo mansionum descripto agitur de lege data in monte Sina; in quo nobis innuitur ut, a terrenis sublevati discamus subjici coelestibus disciplinis. Agitur iterum de constructione tabernaculi et vasorum ejus, de vestibus sacerdotum et unctione; in quo intelligitur praesens Ecclesia, et diversae personae fidelium diversis officiis deputatae, sicut vasa diversis usibus deputata erant, vel officiis, et sacramentorum et orationum sacratarum suavissima odoramenta. De his hactenus; nunc dicendum est quod secundum ordinem historiae et secundum allegoriam, congrue in Pentateucho, secundus est liber iste: postquam enim in Genesi egit de creatione coeli et terrae, et de introitu filiorum Israel in Aegyptum, congruit ut consequenter de exitu eorum agat. Ecce quod juxta ordinem historiae congruit: juxta allegoriam quoque non incongrue factum est. Nam postquam dixit de carnali generatione, qua per peccatum primi hominis nascimur filii diaboli, congruit ut statim subdat de regeneratione spirituali, qua per justificationem secundi hominis, id est, Christi renascimur filii Dei. Liber autem iste vocatur Graece, veelle semoth Hebraice, exitus vel egressus Latine: ideo quia de exitu filiorum Israel de Aegypto agit. Sed quaeri potest cur liber iste dicatur Exodus, quia de exitu illorum agit, cum in principio non de exitu, sed de ingressu illorum agatur. Ad quod dici potest, quia quamvis specialiter de exitu illorum agere intendat, tamen quia multum tempus profluxit inter exitum, de quo hic agit, et ingressum in quo primus liber terminatur vel terminaverat, ut competentius jungat narrationem suam breviter, prius repetit de introitu, et ita melius descendit ad exitum. Sic et nos in nostris sermonibus facta longa interpositione, dicturi alia, repetimus superiora, ut melius dicta continuemus. His consideratis, videnda est materia, quae est corporalis exitus filiorum Israel de Aegypto, et spiritualis exitus sanctus sanctorum de mundo. Intentione admonet nos spiritualiter exire de conformitate mundi, sicut illi qui corporaliter exierunt de Aegypto, ut sicut fuimus conformes saeculo, ita simus conformes Deo. Modus talis est: breviter tangens de introitu filiorum Israel in Aegyptum, agit de eorum multiplicatione; deinde de novo rege, qui ignoravit Joseph et coepit affligere populum; deinde de plagis-Aegypti, tandem de exitu illorum et de transitu maris Rubri et submersione Aegyptiorum. Tandem pervenit ad montem Sina, in quo lex data est, et agit de tabernaculo; et vasis ejus, et de vestibus sacerdotum et unctione, et sic terminatur. Nota quod cum eadem sit et indivisa historia, quam proposuit sibi Moyses describendam, tamen per capitula et partes sive per libros eam distinguunt, ut lectoribus fastidium auferatur, sicut viator viam, quae est indivisa, dividit per dietas, ut labor minuatur et absit fastidium. . .
Copyright information for VulgGlossa